Senuit Isaac, et videre non poterat. Et dixit ad Esau: Fac mihi cibos de venatione tua, ut comedam, et benedicat tibi anima mea antequam moriar. Egresso Esau ad venandum dixit Rebecca ad Jacob: Sic, et sic audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo. Affer ergo mihi cito duos hoedos optimos, ut faciam patri tuo escas quibus libenter vescitur, ut benedicat tibi pro Esau. Abiit ille et attulit, deditque matri. Quae cum parasset cibos, induit Jacob vestibus Esau valde bonis, quibus utebantur primogeniti, ut diximus. Timebat vero Jacob ne deprehensus a patre, susciperet maledictionem pro benedictione. Porro mater pelliculas hoedorum manibus, et collo ejus circumdedit, ut similitudinem pilosi fratris exprimerent. In aliis enim quam simillimi erant, tanquam gemelli. Acceptosque cibos Jacob intulit patri, dicens: Ego sum Esau, comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. Cui Isaac: Accede ad me, ut tangam te, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non. Quo palpato ait: Vox quidem vox Jacob est, sed manus, manus sunt Esau. Cum autem comedisset, et hausisset vinum, osculatus est filium, et benedixit ei dicens: Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam frumenti, vini, et olei. His tribus solet omnis terrae fertilitas intelligi: per frumentum cibus, per vinum potus, per oleum pulmenta. Et addidit: Serviant tibi populi, et tribus; esto dominus fratrum tuorum; qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Nota quia tria quae in benedictione promissa sunt, scilicet abundantia, potentia, primogenitura, praesentis sunt temporis. Quartum vero, scilicet benedictio, futuri est, et ideo in benedictionibus sacerdotum nostrum solet dici. Benedictus autem est Jacob secundum verba, non secundum intentionem patris, sicut episcopus ordinat alienum, quem putat esse suum, et est ordinatus. Vix sermonem impleverat pater, et egresso Jacob, venit Esau, cibos inferens patri, petens ab eo benedictionem. Expavit Isaac vehementer; et in hac extasi vidit in spiritu a Domino factum esse hoc, et significationem piae fraudis intellexit. Et ideo non irascens, sed confirmans quod fecerat ait: Frater tuus venit fraudulenter, et accepit benedictionem tuam, et erit benedictus. Cui Esau: Juste vocatus est Jacob. En altera vice me supplantavit, id est bis decepit, prius primogenita, secundo benedictionem subripiens. Cumque et ipse a patre benedictionem postulasset, et patri haesitanti in quo ei benediceret, vehementer instaret, motus Isaac, ait: In pinguedine terrae, et rore coeli desuper, erit benedictio tua; et ita fuit. Idumaea enim pascualis est. Et addidit de posteris ejus prophetans: Vives gladio, id est bellicosus eris, et fratri tuo servies, cum scilicet Idumaea facta est tributaria domui Israel, sed veniet tempus cum excutias jugum ejus de cervicibus tuis. Hoc impletum est cum rebellaverunt Idumaei, ne essent sub Juda.